monumenta.ch > Hieronymus > sectio 38 > 10 > CAPUT XVII. > bnf7296.13 > Hugutio Pisanus, Derivationes, p21, U 3 > 35 > 19 > sectio 108 > sectio 25 > 14 > . . . > sectio 22 > 9 > 3 > sectio 68 > 47 > sectio 19 > sectio 17 > Proverbia, 16 > sectio 4 > bnf16236.13 > sectio 35 > sectio 2 > sectio 135 > 5 > 20 > 10 > sectio 26 > sectio 43 > sectio 21 > sectio 22 > sectio 72 > sectio 31 > sectio 54 > sectio 9 > 117 > . . . > Sapientia, 11 > 1 > 3 > sectio 47 > 19 > 64 > bnf7296.51 > sectio 40 > 7 > 6
Cassianus, Collationes, 3, 24, V. Quod evagatione corporis gravetur magis quam relevetur cordis anxietas. <<<     >>> VII. Interrogatio cur obesse nobis parentum vicina habitatio putaretur, quae in Aegypto consistentibus non obesset?

CAPUT VI. Quo pacto monachus cogitationes custodire debeat, similitudine demonstrat. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quamobrem ita monachi omnis intentio in unum semper est defigenda, cunctarumque cogitationum eius ortus ac circumitus in idipsum, id est, ad memoriam Dei strenue revocandi; velut si quis absidis cameram volens in sublime concludere, subtilissimi illius centri lineam iugiter circumducat, ac secundum certissimam normam omnem rotunditatis parilitatem et structurae colligat disciplinam.
2 Qui vero eam absque illius medietatis examine consummare, quamvis summa artis aut ingenii praesumptione, tentaverit, impossibile est ut aequalitatem circumitus illius sine errore custodiat; aut quantum verae rotunditatis pulchritudini errando subtraxerit, solo deprehendat aspectu, nisi ad illum indicem veritatis semper recurrens, atque eius arbitrio interiorem operis sui ambitum exterioremque castigans, tam excelsae magnitudinis molem unius puncti lege concludat.
3 Ita etiam mens nostra nisi solam Domini charitatem, velut centrum immobiliter fixum, per universa operum molitionumque nostrarum momenta circumagens, probabili (ut ita dixerim) circino charitatis omnium cogitationum vel aptaverit vel repulerit qualitatem, nequaquam structuram illius artificii spiritalis, cuius Paulus est architectus, probabili arte molietur, nec pulchritudinem domus illius possidebit, quam beatus David in corde suo Domino cupiens exhibere, Domine, inquit, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae; sed indecoram in corde suo atque indignam Spiritu sancto domum, continuoque lapsuram, imprudenter attollet, non glorificandus beati cohabitatoris hospitio, sed ruina constructionis suae lugubriter opprimendus.